Catullus XXXVI

Iterum, chartam ad Lesbiam amīcam mīsit Catullus implōrāvitque illae ut cum eō redīret. “Lesbia”, inquit, “mea puella, licetne mē dēmum tē visēre? Nequīquam hīc maneō, crucior tamen. Tam ūrentēs amore flammās pectore diūtius nōn possum retinere.

Paucōs post diēs, puella cum requiēscit, ad dōmum epistula advēnit. Sīne tītulō legendō scit vērō esse Catullī iterum. Suspirat, et parvōs observat libellōs in pegmātibus iacentibus, pulchrōrum verbōrum plenōs Catullī (atque nōn tam pulchrōrum etiam), dum scrībēns responsiōnem excogitat decentem. “Nōlō adhūc, Catulle, nōlō quidem tibi mēcum restituere quoad tam trucia versa scrībere dēsinās. Cum ita ēgerās, Venerī deae Cupīdīque vōveō mē regressūram atque ēlectīssima illa pessimī scrīpta poētae īgnīs iactūra.

★★★

“Pessimī poētae versa prō dīs cremātūra, vōvēsne?” dicit. “Nōlī solicitāre, mea puella, eās ipse crēmābō. He he…” Sīc locūtus est, fortassē, atque librōs Volusī in manū tenēns haec lūcida verba scrīpsit Catullus, in aeternum mansūra:

 

Annālēs Volusī, cacāta carta,
vōtum solvite prō meā puellā.
Nam sanctae Venerī Cupīdinīque
vōvit, sī sibi restitūtus essem
dēsissemque trucēs vibrāre iambōs,
ēlectissima pessimī poētae
scrīpta tardipedī deō datūram
infēlīcibus ūstulanda lignīs.
Et hoc pessima sē puella vidit
iocōsē lepidē vovēre dīvīs.
Nunc, ō caeruleō creāta pontō,
quae sanctum Īdalium Ūriōsque apertōs
quaeque Ancōna Cnidumque harundinōsam
colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgōs,
quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
acceptum face redditumque vōtum,
sī nōn illepidum neque invenustum est.
At vōs intereā venīte in ignem,
plēnī rūris et īnfacētiārum
annālēs Volusī, cacāta carta.




Comments