Kagami no Kojō

  /// Disclaimer: This post might have mistakes in it. Read at your own discretion. Suggestions and corrections made by nice people are always welcome. Quī īrācundē queritur, sānē pudendus est. ///


Salvēte! Hunc librum iam iappōnicē finīvī. Quod eum valdē dīlēxī, in animō mihi erat aliquid dē eō latīnē scrībere, sed tamen nesciēbam quid esse dicendum, atque vēre dē librī finale tantum scrībere volēbam. Itaque, argumentum vertī latīnē et, ut nēminī gaudium librī legendī spoliem, arbitror indicārē textum ut "spolium" (id est anglicē spoiler) oportēre. Nec vērō pūtō quīdam umquam haec legat quī dē tālibus rēbus cūret. Cēterum pūtō haec verba mea significatiōnem ūllam modo habēbunt eīs quī librō iam lēctō ea legere coeptent. Meh, sīc vīta.

ARGUMENTUM

Kokoro Anzai discipula est in prīmō cursū scholae pūblicae mediae "Yukishina Quinta". Ab mense Aprīlī (quod secundum kalendarium iappōnicum mēnsis prīmum est scholāris cursūs), irrīsā et lacessītā alliīs ab puerīs, in corde tantō dolōre affectā, scholam adīre dēsiit sēque domī conclūsit. Quōdam diē, cum parentēs iam ē domō exīssent, eius in cubīculō speculum rēlūcere incipit rubrā lūce. Eum manū tangere conāta est atque statim corpus suum tōtum, mirābilē visū!, absorptum ā speculō est. Cum oculōs iterum apperīre cōnstituit , nōn iam in cubīculō at ante māximum castellum humī iacēbat. Apud eam pulchrīs vestimentīs indūtā stābat parva puella, quīnque vel sex annōs nāta fortasse, quae persōnam lūpī ante faciem gerēbat. Kokoro, ut oportet, ad speculum rūrsus accūrrit, sed frūstrā, quod ab insōlitā puellā illā viam obstrūxitur. 

"Nōlī fugāre!" inquit, "ūltima es nec haud multum hodiē nōbīs restat tempus."

Territā, Kokoro calce contundēbat ut speculum attingeret ad fugiendum, quod cum vidēret puella: "Quid fugās? Dēsiderāta enim tua hīc fortasse fīant. An animum tibi nōn capit?" Capit quidem, tamen terrētur. Dēmum vērō līberāta, cum fugiēns iam speculum trānsiēbat, haec audīvit verba: "Cēterum, crās venī! Conventū expectāberis ab omnēs!"

Posterō diē, quamquam et puellam et castellum speculumque ipsum metuēbat, vērum tam magnum eīs eae erat studium ut sē continēre nequīret. Etiam sānē aliquid optat... Cum manē speculum iterum lūcēre incipit, manum intus haud sinē metū inīvit. Trāns eum vērō amplum spātium hodiē erat intrā castellum. In magnā scālā sedēntēs sex līberī eamque expectāntēs. Paulō post, illa puella lūpī cum rōstrō  ē nūllō locō repente apparuit, atque sīc loquī incipit:

"Quod herī vōbīs dīxī redīcam. Mihi nōmen Ōkami-sama'st! Ita mē vōcāte! Et hoc castellum ad clāvem dēsidērātiōnum quaerendam'st! Quīlibet prīmum clāvem repperiat optatiō sua quaelibet vera ēvāsūra! In castellō est clāvis. Clāvem quaerite, sīs! Ūsque ad diem triginta mensis Martius tempus est vōbīs. Castellum adīre licet ab manē, horā nōvenā, ūsque ad quīntam horam post merīdiem. Sīve clāvem quaerendō sīve in castellō lūdendō, quō modō tempus terātis vērē nōn cūrō. Quandō clāvis reperiātur castellum permātūrē claudētur. Sī quis post quintam hōram castellō remaneat, omnēs lūpō comedentur! Alia quaestiō?" Quia tacēbant, tum inquit: "Ita, vōs nunc intrōdūcite alterī alterum!" Hoc dictō aere ēvānescit, ut numquam illīc adfuisse. Omnēs sē cōnspiciunt. Kokorone exēmptā, duae aliae sunt puellae atque puerī quattuor. Masamune, Aki, Subarus, Ureshino, Fūka, Lion, Kokoro. Septem omnīnō līberī, per paene annum ūnum simul in castellō trāns speculum...


 



Comments