Avēs prīmitīvae in Liaoning prōvinciā (Pars I)
/// Disclaimer: This post might have mistakes in it. Read at your own discretion. Suggestions and corrections made by nice people are always welcome. Quī īrācundē queritur, sānē pudendus est. ///
Liaoning est prōvincia orientālis Sīnae in lītorā ōceanī pācificī sita. In eā est magnum iacimentum, Yixian fōrmātiōnem aut Iehol nōminātur, in quō multa fossilia temporis Crētāceī inferiōris (id est 145 - 100 milionis annī ante Chrīstum natum) reperiuntur. Tunc haec terra erat silva, cum multīs arboribus ac lacibus. Clīma calidum adque humidum tōtō annō habebat praeter hieme, quia Sina in tunc tempore septentriōnālior situs erat quam nunc. Etiam silva liaoningniēnsis animalibus propitia erat, et ā multīs bēstiīs variārum magnitūdinum incolēbātur. Multa fossilia animalia autem quae illīc inveniuntur sunt minora quam alia illīus temporis. Id sunt parvae avēs dīnosauriaque, uterque in plūmīs cum vīvīs colōribus operiuntur. Liaoning enim templum prīmōrum avium nōminārī solet.
Ā prīncipiō vīgēsimō saeculō iam sciēbant quod avēs dē dīnosauribus ēvōlutiōnāvērunt, ergō societās scientīfica invenīre expectābat hās omnia animalia. Saepe avēs quae Crētāceum vel Iurāssicum habitābant reperiēbantur, sed quaeque et ōs cum dentibus et ālae cum manibus et lacertīs similia ossa habēbat, atque eius plūmae nōn praeservābantur. Nōn erat igitur certē sī vērae avēs aut parva dīnosauria fuērunt quae volāre poterant. Itaque tunc crēdebant avēs paucae et nimis prīmitīvae fuērunt ante extinctiōnem fīne Crētāceō. At id prāvē esse dēmōnstrātur cum invēntō annō 1995 novae avis quī inter dīnosauria adque vērae avēs interest, Confuciornis sanctus. Confuciornis cōrneum rōstrum nullīs dentibus habēbat, etiam vērō manūs in pōstremā parte ālae. Id est enim inter aviana dīnosauria et modernās avēs. Paulō post multa alia exemplāria illīc invenērunt.
Nec vērō modo Confuciornis, etiam aliae avēs in Liaoning habitabant. Exemplī grātia, Gansus Zheni quī, anserī similis, avīs subaquānea erat at cum anseribus nōn habēbat cōgnātiōnem. Alia exempla sunt Longipteryx, passerī similis, vel Protopteryx, sturnō similis, uterque cum parvīs dentibus manibusque.
Sed quārē fossilia in hōc iacimentum melius praeservāntur quam alia eiusdem temporis? Quia tunc nōn modo lacūs, etiam vērō vulcanōs aderant. Ossa in fossilium mutāre requīrit līmum quī tōtum corpus rapidē opperītur. Ēruptiōnēs vulcanōrum tenuem pulverem in āerem iaciunt quī paulō post in terram rūrsus cadit. Multa animalia ita moriuntur. Pulveris vulcanicus cum limō miscēns ēvītat corpora sē corrumpere. Multa haec fossilia igitur mollēs partēs (plūmās aut vīscera) praeservant nec durās tantum.




Comments
Post a Comment